Cette page sera utile pour s'entraîner à identifier les lemmes (les mots tels qu'il apparaissent dans un dictionnaire) en lisant dans le texte les formes conjuguées et déclinées ;
Mode d'emploi - Il faut cliquer sur le mot qu'on veut étudier. Cela fait apparaître alors en haut du bloc de texte, et pour 5 secondes :
Ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore si periculo suo fugam sistere posset equo grauiter icto effusus opprimitur capiturque et uiuus laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum ad Laelium pertrahitur.
caedes in eo proelio minor quam uictoria fuit quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat non plus quinque milia occisa minus dimidium eius hominum captum est impetu in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
Cirta caput regni Syphacis erat eoque ex fuga ingens hominum se contulerat uis.
Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam uictorem reciperatum tanto post interuallo patrium inuisere regnum sed tam secundis quam aduersis rebus non dari spatium ad cessandum si se Laelius cum equitatu uinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat trepida omnia metu se oppressurum Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse.
adsentiente Laelio praegressus Cirtam euocari ad conloquium principes Cirtensium iubet.
sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante ualuit quam rex uinctus in conspectum datus est.
tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta et partim pauore moenia sunt deserta partim repentino consensu gratiam apud uictorem quaerentium patefactae portae.
et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso ne cui fugae pateret exitus ad regiam occupandam citato uadit equo.
Intranti uestibulum in ipso limine Sophoniba uxor Syphacis filia Hasdrubalis Poeni occurrit et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset regem esse id quod erat rata genibus aduoluta eius 'omnia quidem ut possis inquit' in nobis di dederunt uirtusque et felicitas tua sed si captiuae apud dominum uitae necisque suae uocem supplicem mittere licet si genua si uictricem attingere dextram precor quaesoque per maiestatem regiam in qua paulo ante nos quoque fuimus per gentis Numidarum nomen quod tibi cum Syphace commune fuit per huiusce regiae deos qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt hanc ueniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiua tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium uenire sinas.
si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem quid Carthaginiensi ab Romano quid filiae Hasdrubalis timendum sit uides.
si nulla re alia potes morte me ut uindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque'.
forma erat insignis et florentissima aetas.
itaque cum modo genua modo dextram amplectens in id ne cui Romano traderetur fidem exposceret propiusque blanditias iam oratio esset quam preces non in misericordiam modo prolapsus est animus uictoris sed ut est genus Numidarum in uenerem praeceps amore captiuae uictor captus.
data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit.
institit deinde reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem praestaret.
quod cum expedire non posset ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi uelut in captiuam quae Masinissae iam nupta foret.
factis nuptiis superuenit Laelius et adeo non dissimulauit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captiuis detractam eam lecto geniali mittere ad Scipionem conatus sit.
uictus deinde precibus Masinissae orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset ad Scipionem reiceret misso Syphace et captiuis ceteras urbes Numidiae quae praesidiis regiis tenebantur adiuuante Masinissa recipit.
Contact - Qui sommes-nous ? - Album de presse - Adhérer à l'association - S'abonner au bulletin - Politique de confidentialité