Cette page sera utile pour s'entraîner à identifier les lemmes (les mots tels qu'il apparaissent dans un dictionnaire) en lisant dans le texte les formes conjuguées et déclinées ;
Mode d'emploi - Il faut cliquer sur le mot qu'on veut étudier. Cela fait apparaître alors en haut du bloc de texte, et pour 5 secondes :
Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum omnis uelut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est.
praecedebat ipse uinctus sequebatur grex nobilium Numidarum.
tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis famaeque gentis uictoriam suam augendo addebat illum esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi Romanus Carthaginiensisque ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam relicta prouincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in Africam nauigauerit Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum uenerit sed etiam filiam ei nuptum dederit.
habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores Poenum Romanumque.
sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam.
iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut uita eius fama mortis et latebris ferarum modo in siluis rapto uiuentis tegeretur.
his sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus.
mouit et Scipionem cum fortuna pristina uiri praesenti fortunae conlata tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac priuatim iuncti eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo uictore.
nam cum Scipio quid sibi uoluisset quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam sed ultro bellum intulisset tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur sed non tum demum cum arma aduersus populum Romanum cepisset exitum sui furoris eum fuisse non principium tum se insanisse tum hospitia priuata et publica foedera omnia ex animo eiecisse cum Carthaginiensem matronam domum acceperit.
illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum auertisse atque alienasse nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma aduersus hospitem atque amicum induerit.
perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse uideat.
neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse etiam iuuenta incautiorem certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse.
Contact - Qui sommes-nous ? - Album de presse - Adhérer à l'association - S'abonner au bulletin - Politique de confidentialité